Liber Isaiae Prophetae*

Caput 14: Versus 13

In coelum conscendam.ID.In firmamento erat, in coelum ubi est Domini solium cupiebat ascendere. Haec omnia ad haereticos sunt referenda, qui cum deorsum sint cum principe suo, jactant se excelsos esse.In lateribus aquilonis.Unde: Ab aquilone exardescunt mala, et succenditur olla Jeremiae. De quo:Dicam aquiloni, Da:id est, redde captivos.Nubium.Id est prophetarum, de quibus:Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbremPsal. 35..Et veritas tua usque ad nubes.Judas nubes fuit cum aliis apostolis, sed vitio suo diabolum ascensorem suscepit.
(* Traductions européennes)